1Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham.
2Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius.
3Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
4Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
5Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem.
6David autem rex genuit Salomonem ex ea, quæ fuit Uriæ.
7Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
8Asa autem genuit Iosophat. Iosophat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam.
9Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
10Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam.
11Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis.
12Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
13Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
14Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
15Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob.
16Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
|
1In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum.
2Hoc erat in principio apud Deum.
3Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est,
4in ipso vita erat, et vita erat lux hominum:
5et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
|
1In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum.
2Hoc erat in principio apud Deum.
3Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est,
4in ipso vita erat, et vita erat lux hominum:
5et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
|
9Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
10in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
|
14Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiæ et veritatis.
|